monumenta.ch > Hieronymus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 12
Nec te putes esse deceptum, si mittaris ad eos qui te loquentem non audiant. Ecce praedico tibi quod insaniant, et congregentur adversum te, et circumdent te, nullum tibi effugium relinquentes. Hoc autem facient, quia increduli sunt, et Dei imperia contemnentes.